HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT LI: Catalogus quadraginta duarum mansionum

#Num. XXXIII

Ponitur hic catalogus mansionum ab exitu de Aegypto. Fuerunt autem ante transitum maris Rubri quatuor, Ramesse, Soccoth, Etham, Phihahiroth; a mari Rubro usque ad Sina octo: Mara, Elim, Jamsuph, quod sonat mare Rubrum, vel Scirpeum: Jam enim, mare, Suph, rubrum, vel scirpeus interpretatur; et potuit esse Lacus Scirpeus, quia Hebraei quamlibet aquarum congregationem vocant mare. Post Jasuph, desertum Sin, Daphca, Alus, Raphidim, solitudo Sinai. A monte Sinai usque ad Cades, vinginti et una: Sepulcra concupiscentiae, Haseroth, Rethma, Remmomphares, Lebna, Ressa, Ceelatha, mons Sepher, Arada, Maceloth, Thahath, Thare, Methcha, Hesmona, Moseroth, Benejaacan, mons Gadgad, Jetebatha, Hebrona, Asiongaber, Cades; a Cades usque ad campestria Moab novem, mons Hor, Salmona, Phunon, Oboth, Jieabarim, Dibongad, Helmondeblathaim, montes Abarim, campestria Moab.